Hajdúdorogi Egyházmegye
ERECTIO DIOECESIS HAJDU-DOROCHENSIS RITUS CATHOLICI IN HUNGARIA
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
Christifideles graeci
ritus catholici, qui Hungariae Regno subsunt, nullo unquam tempore destitisse praeclaris fidei, pietatis ac studii erga apostolicam Sedem praebendis exemplis, apud omnes in comperto est. Nil mirum igitur si Romeni Pontifices singulari benevolentia eos prosequuti fuerint, omnemque operam impenderint ut ecclesiastica hierarchia inter ipsos maiora in dies susciperet incrementa, novas dioeceses et sedes episcopales constituendo quoties id postulaverit sive auctus fidelium numerus, sive necessitas alia statuendi doctrinae fideique catholicae domicilia.Hoc sane praestitit f. r Pius Papa Nonus, praedecessor Noster, qui, ut peculiaris suae voluntatis ac paternae sollicitudinis testimonium catholicis Rumenis tribueret, antiquis Rumeni ritus dioecesibus novas Lugosiensem et Armenopolitanam seu Szamosujváriensem Rumenorum addidit, e quibus praeterea unam constituit provinciam ecclesiasticam, titulo metropolitico eiusque iuribus ac privilegiis veteri sedi cathedrali Fogarasiensi et Albae Iuliensi tributis. Huiusmodi autem honorem catholici Rumeni non, modo sunt meriti, sed eodem in posterum ita digni facti sunt, sive fide firmiter tuenda eaque propaganda penes Rumenos schismaticos, sive amore ac filiali obedientia in Romanum Pontificem, ut catholicis totius Orientis virtutum omnium exemplum se praebuerint.
Iam vero inter fideles Graeci ritus excreverunt etiam qui lingua hungarica utuntur, quique iam a Sancta Sede instantissime petierunt ut dioecesis pro iisdem conderetur Non est profecto dubitandum hanc erectionem quam maxime conferre, quo cristiana religio, pax et unio inter ipsos graeci ritus fideles variis sermonibus loquentes foveantur, arctiora reddantur vincula, quibus Regnum apostolicum S. Stephani devincitur Cathedrae Apostolurum Principis, item periculum avertatur probrosissimi illius abusus, a Summis Pontificibus pluries damnati, inducendi nimirum linguas vernaculas in sacram Liturgiam.
Quapropter Nos, benigne etcipientes vota Maiestatis Suae Francisci Iosephi Austriae Imperatoris et Regis Hungariae apostolici, nec non preces venerabilium fratrum Nostrorum Cardinalis Primatis Archiepiscopi Strigoniensis aliorumque eiusdem Regni sacrorum Antistitum, omnibus sedulo ac maturo studio perpensis, suppleto praeterea, quatenus opus sit, quorum intersit vel sua interesse praesumant, consensu, de apostolicae potestatis plenitudine unam dioecesim Graeci ritus catholici in Regno Hungarico instituendam decernimus, Hajdu-Doroghensem denominandam, in eum qui sequitur modum.
Imprimis novae huius dioecesis territorio perpetuo attribuimus et assignamus inferius describendas paroecias, quas, idcirco, e dioecesibus, ad quas modo pertinent, apostolica auctoritate dividimus ac seiungimus, idest e dioecesi Eperjesiensi:
Felsőzsolca, Görömböly, Hejőkeresztur, Miskolcz, Sajópálfalva, Sajópetri, Sajószöged, Komlóska; e dioecesi Munkácsiensi: Bodrogkeresztur, Bodrogolaszi, Mezőzombor, Szerencs, Tokaj, Tolcsva, Sárospatak, Sátoraljaujhely, Végardó, Zemplén, Bodrogszerdahely, Cséke, Dámóc, Kisdobra, Dobrogmező, Zemplénagárd, Bököny Hajduböszörmény, Debrecen, Hajdudorogh, Érpatak, Tiszabüd, Ujfehértó, Ajak, Révaranyos, Nyirkarász, Nyirmada, Nyirtass, Tornyospálcza, Nyirgyulaj, Kállósemlyén, Kisléta, Levelek, Máriapócs, Nyirbakta, Biri, Kotaj, Nagykálló, Napkor, Nyiregyháza, Oros, Nyirpazony, Nyirgelse, Nyirbéltek, Nyirlugos, Nyirpilis, Penészlek, Piricse, Balsa, Buj, Kenézlő, Vencsellő, Timár, Nyirderzs, Fábiánháza, Gebe, Hodász, Nagydobos, Nyircsászári, Nyirvasvári, Opályi, Nyirparasznya, Jánk, Kökényesd, Nagypeleske, Sárközujlak, Nagykároly, Szatmárnémeti, Szárazberek, Turterebes; e dioecesi Szamosujváriensi: Batizvasvári, Szatmár (Parochia rumena), Szatmárudvari, Józsefháza; e dioecesi Magnovaradinensi Rumenorum: Amacz, Szatmárzsadány Nagykolcs, Csengerbagos, Csegöld, Csengerujfalu, Óvári, Pete, Porcsalma, Szamosdob, Vetés, Csomaköz, Domahida, Gencs, Kismajtény, Nagykároly (Parochia rumena), Reszege, Szaniszló, Érdengeleg, Érendréd, Mezőterem, Portelek, Vezend, Éradony, Érkörtvélyes, Értarcsa, Gálospetri, Nyiracsád, Nyiradony, Piskolt, Nyirábrány, Vasad, Álmosd, Bagamér Érkenéz, Érselind, Hosszupályi, Kakad, Nagyléta (Parochia rumena), Nagyléta (Parochia ruthena), Pocsaj, Vértes, Makó, Nagyvárad (Parochia ruthena); ex archidioecesi Fogarasiensi: Árkos, Nagyborosnyó, Nagykászon, Csikszentgyörgy, Csiklázárfalva, Gelence, Illyefalva, Lemhény, Lisznyó, Kézdiszentkereszt, Torja, Abásfalva, Alsóboldogfalva, Bözödujfalu, Sóvárad, Szárazajta, Székelyszenterzsébet, Székelyudvarhely, Oláhzsákod, Gyergyóalfalu, Csikszentdomokos, Szépviz, Gyimesbükk, Gyergyószentmiklós, Gyergyóvasláb, Nyárádandrásfalva, Nyárádbálintfalva, Harasztkerék, Nyárádkarácson, Kebeleszentivány, Marosvásárhely, Székelysárd, Szentháromság, Szentlörinc, Kisteremi; ex arhidioecesi Strigoniensi: Budapest.Quamvis tres ex modo relatis paroeciis graeci ritus, Budapest, Makó, Magnovarad (Nagyvárad) nuncupatae, a territorio Hajdu-Doroghensis dioecesis longe distent, quum tamen ipsarum fideles fere omnes hungarice loquantur, peropportunum visum est eas novae erectae dioecesi adiungere atque aggregare. Quod ad paroecias e Fogarasiensi archidioecesi dividendas, quippe quae a nova dioecesi sint et ipsae discretae atque ab eius episcopali sede dissitae, indulgemus ut ab Ordinario Hajdu-Doroghensi regantur per Vicarium ab eo nominandum et constituendum.
Huius dioecesis ita finibus circumscriptae Sedem episcopalem in urbe vulgo «Hajdu-Dorogh», quae satis ampla est vitaeque commodis provisa, et a qua dioecesis ipsa nomen mutuatur, perpetuum in modum erigimus et instituimus; ecclesiam vero, quae beatae Mariae Virgini a Praesantatione ibidem dicata extat, quaeque decora et opportuna dignoscitur, paroecialem ut antea extituram, sub eodem titulo et invocatione ad cathedralis gradum et dignitatem item perpetuo evehimus et extollimus; in qua praeterea cathedrale capitulum, quod senario canonicorum numero constabit, sub uno Archipresbytero seu Praeposito maiori, tamquam capite, perpetuo pariter erigimus et instituimus; tributis tum episcopali Sedi, tum cathedrali sive ecclesiae sive capitulo, omnibus honoribus, iuribus, privilegiis ac praerogativis, quae ipsis de iure competunt, vel quibus ceterae eiusdem ritus cathedrales et episcopales ecclesiae in Hungaria ex legitima consuetudine potiuntur et gaudent.
Residentiam novi episcopi ac eius pro tempore sucessorunr constituimus in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi oblatis, quae tamen cura Gubernii Hungarici aptandae erunt, ut ipsius episcopi eiusque episcopalis familiae decentem et congruam habitationem apprime praeseferant. Item secundum ea, quae cum eodem Gubernio conventa sunt, assignamus et attribuimus mensae episcopali pro eius dote summam quadraginta millium coronarum e publico aerario quotannis solvendam; pro Curia episcopali aliisque officiis dioecesanis alteram summam duodecim millium coronarum; pro vicario denique, in paroeciis et archidioecesi Fogarasiensi dividendis constituto, eamdem coronarum summam, qua ceteri vicarii dioecesium graeci ritus in Hungaria fruuntur.
Simili modo canonicis novi capituli cathedralis, praeter decentem et congruam habitationem in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi extruendis, eam omnino assignamus et attribuimus dotem a Gubernio Hungarico persolvendam qua gaudent capitulares aliarum Cathedralium graeci ritus in Hungaria, idest canonico Archipresbytero seu Praeposito maiori sex millium et biscentum coronarum, Archidiacono seu Lectori quinque millium et sexcentarum, Ecclesiarchae seu Custodi quatuor millium et nongentarum, Scholastico quatuor millium et septingentarum, Chartophilaci seu Cancellario quatuor millium et quingentarum et Praebendato quatuor millium et centum coronarum.
Volumus autem ut Gubernium Hungaricum, secundum onus quod sibi assumpsit, sustineat impensas sive pro reficiendis aedibus tum episcopalibus tum canonicalibus, tum fabricae ecclesiae cathedralis eiusque sacrarii, sive pro ipsius Cathedralis cultu necessarias.
Quum primum necessitas postulaverit, mandamus ut ad iuniores clericos rite instituendos ac erudiendos seminarium dioecesanum erigatur, cui pariter Gubernium Hungariae suppeditabit constructas aedes una simul cum sumptibus pro eisdem reficiendis ac pro alumnis atque professoribus alendis et sustentandis.
Iubemus etiam ut antiquae mensae episcopales rumeni ritus servent, sicut antea, beneficia hucusque possessa, itemque fundationes pias in dioecesium rumenarum emolumentum factas, ita ut ab illis dioecesibus separari ac novae dioecesi Hajdu-Doroghensi attribui minime possint ac valeant.
Ad linguam liturgicam huius novae erectae dioecesis quod attinet, praecipimus ut sit graeca antiqua, vernacula vero in functionibus tantum extraliturgicis toleretur eodemque modo quo in ecclesiis latini ritus iuxta Sanctae Sedis decreta illa uti fas est.
Quo vero memoratae novae dioecesis sacerdotibus tempus suppetat antiquae linguae graecae addiscendae, tribus tantum annis decretam huius dioecesis erectionem proxime sequentibus in singulis paroeciis ea lingua liturgica uti poterunt, quaa hucusque usitata est, vetita prorsus hungarica lingua, quam, quum non sit liturgica, in sacra Liturgia nunquam adhibere licet.
Haec autem Sanctae Sedis praescriptio ut religiosissime observetur, firmam spem fovemus Gubernium Hungariae, quemadmodum pacto se obstrinxit; Sacrorum Antistitibus pro tempore existentibus omne auxilium et assiduam operam fore collaturum.
Quapropter animum Nostrum gratum exhibere volentes in Maiestatem Suam Franciscum Iosephum Austriae Imperatorem et Hungariae Regem apostolicum ob munificentiam qua omnes sumptus nunc et in posterum necessarios et opportunos pro dioecesis Hajdu-Doroghensis constitutione ex publico aerario ferendos statuit, item pro certo habentes eamdem Maiestatem Suam fore et deinceps prospecturam incremento ac prosperitati ecclesiarum quoque ritus orientalis sicut et aliarum in suis dominiis existentium, memoratae Maiestati Suae, eiusque Successoribus, ius Romano Pontifici pro tempore existenti nominandi seu praesentandi infra tempus a iure statutum ad dictam Hajdu-Doroghensem cathedralem ecclesiam dignum et idoneum ecclesiasticum virum iis omnibus praeditum dotibus quas sacri Canones requirunt ab eodem Romano Pontifice in episcopum praeficiendum, concedimus.
Dioecesim praeterea Hajdu-Doroghensem, ut praefertur erectam, iurisdictioni ac dependentiae sacrae Congregationis de Propaganda Fide pro negotiis Rituum Orientalium subiicimus, simulque suffraganeam constituimus archidioecesis Latini ritus Strigoniensis, cuius archiepiscopi metropolitico iuri episcopos pro tempore existentes Hajdu-Doroghenses subdimus.
Praesentes autem Litteras et in eis coutenta quaecumque, nullo unquam tempore, ex quocumque capite vel defectu, aut quavis ex alia causa quantumvis iuridica, legitima, pia et privilegiata etiam ex eo quod causae propter quas praemissa emanarunt, adductae, verificatae, seu iustificatae non fuerint, de subreptionis, aut obreptionis, vel nullitatis, aut invaliditatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut quopiam alio substantiali, substantialissimo, inexcogitato et inexcogitabili ac specialem et individuam mentionem et expressionem requirente, defectu seu etiam ex eo quod in praemissis eorumque aliquo solemnitates et quaevis alia servanda et adimplenda, servata et adimpleta non fuerint, aut ex quocumque alio capite, colore, vel praetextu, aliave ratione, aut causa, etiam tali quae ad effectum validitatis earumdem praesentium necessarium foret exprimenda, notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius vel controversiam vocari, aut ad viam et terminos iuris vel facti, aut gratiae seu iustitiae remedium impetrari, vel etiam Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus concesso et impetrato, quempiam uti, seu iuvari posse in iudicio et extra illud, atque eas sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspensionibus, limitationibus, derogationibus, aut aliis contrariis dispositionibus per quascumque Litteras et Constitutiones apostolicas, aut Cancellariae apostolicae regulas, etiam consistorialiter ex quibusvis causis et sub quibusvis verborum expressionibus, tenoribus et formis (etiamsi in eis de iisdem partibus earumque toto tenore ac data specialis mentio fiat) quandocumque editas vel edendas, minime comprehendi, seu comprehensas ullo modo censeri, sed semper ab illis excipi et quoties illae emanabunt, toties in pristinum et validissimum statum restitutas, repositas et plenarie reintegratas ac de novo etiam sub quacumque posteriori data quandocumque eligenda concessas esse et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere et ita ab omnibus censeri ac firmiter et inviolabiliter observari, sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios vel delegatos, quavis auctoritate fungentes vel dignitate fulgentes, etiam Causarum Palatii apostolici Auditores ac S. R. E. Cardinales etiam de Latere Legatos, Vice-Legatos, dictaeque Sedis Nuncios,. sublata eis et eorum cuilibet aliter iudicandi et interpretandi potestate et facultate, iudicari et definiri debere, ac irritum quoque et inane decernimus, si secus super his, a quoquam, quavis auctoritate, scienter aut ignoranter contigerit attentari.
Ad haec denique exsequenda deputari edicimus venerabilem fratrem Raphaelem Scapinelli de Léguigno, Archiepiscopum titularem Laodicensem ac penes Imperialem, et Regiam Austro Hungaricam Aulam Nuntium apostolicum cum omnibus facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemcumque ecclesiastica dignitate ornatum, atque definitive pronunciandi super quavis. difficultate seu oppositione in exsecutionis actu oritura, facto tamen eidem onere intra sex menses ad sacram Congregationem Consistorialem mittendi authenticum exemplar exsecutionis peractae.
Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae apostolicae regula «De iure quaesito non tollendo» ac Lateranensis Concilii novissime celebrati dismembrationes perpetuas, nisi in casibus a iure permissis, fieri prohibentis aliisque etiam in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis vel edendis, specialibus vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis, privilegiis quoque, indultis ac Litteris apostolicis quibusvis superioribus et personis in genere vel in specie, aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet forsan concessis, approbatis, confirmatis et innovatis quibus omnibus et singulis etiamsi pro eorum sufficienti deronatione de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua non autem per clausulas generales idem importantes mentio, aut quaevis alia exquisita forma servenda foret, tenores huiusmodi ac si de verbo ad verbum nihil poenitus omisso et forma in illis tradita observata inserti forant, eisdem praesentibus pro plene et sufficienter expressis habentes (illis alias in suo robore permansuris) latissime et plenissime ac specialiter et expresse ad effectum praesentium et validitatis omnium et singulorum praemissorum pro hac vice, dumtaxat, Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus harum quoque serie derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.
Volumus autem quod praesentium Litterarum transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, adhibeatur in iudicio et extra illud eadem prorsus fides, quae eisdem praesentibus adhiberetur, si originaliter forent exibitae vel ostensae.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae dismembrationis, erectionis, institutionis, concessionis, indulti, impertitionis, statuti, subiectionis, decreti, commissionis, mandati, derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum Eius se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo decimo secundo, die octava mensis iunii, Pontificatus Nostri anno nono.
A Cardmalis AGLIARDI, S. R. E. Cancellarius.
Pro Emo Secretario S. C. Consistorialis absente
Scipio Tecchi, Adsessor.
L. + P
Reg. in Cancell. Apost., n. 48/12.
M. RIGGI, C. A. Notarius.